Duobus annis proxime praeteritis Finlandia Consilio Arctico praefuit, qui ordo ex octo civitatibus constat. Die Lunae (6.5.) ministri terrarum illius Consilii sociarum in urbem Rovaniemi convenerunt, ut documentum finale ad res arcticas pertinens divulgarent. In participantibus erant Mike Pompeo, minister a rebus exteris Americanorum, et Sergei Lavrov, collega eius Russus. Conventus parum successit, nam ministris non contigit, ut pronuntiationem communem efficerent. (Reijo Pitkäranta) Nuntius ex Irania Praesidens Iraniae nuntiavit civitatem suam recusare, quominus omnes leges tractatus nuclearis internationalis observaret. Nondum autem aperuit, quo modo Irania illud pactum violatura esset. Americani eundem tractatum iam antea servare desierunt, quod praesidens Donald Trump eum suis noxium habebat. Iraniani etiam flagitaverunt, ut sanctiones sibi impositae leviores redderentur. (Reijo Pitkäranta) Oratio imperatoris Naruhito, imperator novus Iaponiae, cives suos hortatus est, ut cum peregrinis paci gentium conciliandae operam darent. Orationem primam in maeniano palatii Tokiensis multitudine auditorum acclamante habuit. Familia imperatoria nova die Saturni sexies in publicum prodiit. Dies festus inaugurationis mense Octobri agetur. (Satu Tuominen) De calamitate aëria Unus et quadraginta homines vitam amiserunt calamitate aëria, quae die Dominico vesperi in aeriportu Moscuensi accidit. Aeroplanum Russicum, cum iter Murmanskam versus faceret, Moscuam redire coactum est. Ad terram descendens igne correptum est, quo factum est, ut amplius dimidia pars duodeoctoginta vectorum interiret. (Reijo Pitkäranta) Leonardo celebratus Postridie Kalendas Maias (2.5.) quingenti anni acti erant, cum Leonardo da Vinci, artifex et polyhistor celeberrimus Italianus mortuus est. Ad memoriam eius recolendam Ambaciae, in urbe Francogalliae, sollemnitas celebrata est, cui praesidentes Italiae et Francogalliae intererant. (Reijo Pitkäranta) Status naturae orbis Paene quingenti investigatores internationales examinaverunt, qualis esset status naturae orbis terrarum. Relatione illius studii edita existimant condicionem naturae globi terrestris tanta velocitate debilitari, ut saltem tertia pars eius ante annum bis millesimum quinquagesimum pereat. Neque illum interitum solum ad herbas pertinere, sed etiam ad omnia animantium genera. (Reijo Pitkäranta) Sationes vernae Mense Maio ineunte hiems gelida cum nivibus et imbribus in Finlandiam rediit, quo factum est, ut progressus veris paulisper tardaretur. Quae quamvis ita essent, sationes vernae in regionibus terrae meridianis iam ad finem fere sunt adductae. Id inde fit, quod ultimi mensis Aprilis dies ad sementem faciendam agricolis idonei erant. (Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini
USA et Mexicum consensionem immigrationis coercendae invenerunt. Itaque USA portoria quinque centesimarum, sicut ante minitabatur, mercibus Mexicanis non imponet. Mexicum autem ad fines suos milites collocat, qui immigratores per Mexicum in USA venientes coerceant. Praeterea prom…
Kalendis Iuniis (1.6.) in Finlandia finis anni scholastici celebrabatur. Tum amplius quingenta milia scholarium ad ferias aestivas agendas dimissa sunt. Viginti quinque milia studentium in examine maturitatis approbata sunt, octoginta milia specimina scholae professionalis absolv…
Comitia, quibus delegati ad proximum quinquennium (2019-2024) in parlamentum Europaeum eligebantur, septimana vergente in omnibus membris Unionis Europaeae facta sunt. Ex duodetriginta nationibus septingenti quinquaginta unus (751) delegati, inter eos tredecim Finni, designati su…
In Finlandia de inaequalitate regionali disputatum est. Hanc quaestionem etiam praesidens Sauli Niinistö tetigit, cum iter provinciale in urbem Joensuu suscepisset. ”Rei publicae”, inquit, ”plurimi interest, ut tota terra incolatur et ruri iuvenes agricolae habitent, qui cibariis…
Antti Rinne, praeses factionis socio-democratarum, postquam colloquia cum omnium factionum praesidibus habuit, ad consultationes quattuor partes convocavit, quae cum socio-democratis regimen componerent, scilicet Factionem centralem, Prasinos, Sinistram, Sueticam. In oppositione…
Duobus annis proxime praeteritis Finlandia Consilio Arctico praefuit, qui ordo ex octo civitatibus constat. Die Lunae (6.5.) ministri terrarum illius Consilii sociarum in urbem Rovaniemi convenerunt, ut documentum finale ad res arcticas pertinens divulgarent. In participantibus e…
Imperator Iaponiae Akihito potestatem deposuit. Kalendis Mais Naruhito filius maximus natu illi successit. In Iaponia imperator his ducentis annis numquam se munere abdicavit, sed petitu imperatoris Akihito, qui octoginta quinque annos natus valetudine laborat, lex mutata est. Dy…
Die Dominico (21.4.) sive eo ipso die, cum Christiani ubique terrarum festum festorum celebrabant, in Srilanca octo ictus terroristici facti sunt, quibus amplius trecenti homines vitam amiserunt et circiter quingenti vulnerati sunt. Impetus praesertim ad ecclesias catholicas, ubi…
In comitiis Dominica palmarum factis in parlamentum Finnorum ducenti delegati in quadriennium creati sunt. De maximo delegatorum numero Socio-democratae et Finni fundamentales et Conservativi diu ex aequo certabant. Suffragiis computatis apparuit Socio-democratas quadraginta (40)…
Die Dominico (7.4.) viginti quinque anni acti erant, cum genocidium in Ruanda initium cepit. Die enim septimo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto (7.4.1994) accidit, ut princeps minister´Ruandae, qui e gente Hutuorum erat, a militibus Tutsorum occideretur…
Valikoima
Löydä itsellesi sopiva
Uusia podcasteja lisätään jatkuvasti