Nuntii Latini cover
Nuntii Latini

Quid Niinistö dixerit

4. tammikuuta 20195 min

Jakson kuvaus

Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, Kalendis Ianuariis more solito nationi orationem publicam habuit. Monuit Europaeos de iis ipsis rebus, quas in pretio haberent, vehementer rixari coepisse. Valde dolebat, quod Lutetiae Parisiorum, in eadem urbe, ubi finis primi belli mundani paulo ante celebratus esset, motus violenti orti essent. (Reijo Pitkäranta) Continuatio orationis Praesidens Niinistö, dum orationem continuat, haec quoque sibi sollicitudini esse dixit: potentiam Sinarum usque augeri, Russos se rursus armis munire, Americanos de medio internationali recedere. Huc accedere, quod condicio climatis totius mundi in peius mutaretur et immigratio populorum vix iam coerceri posset. Quae quamvis ita essent, in mundo etiam multas res laude dignas inveniri. (Reijo Pitkäranta) Nuntiatio fausti anni Praesidens Russiae Vladimir Putin collegae suo Americano Donald Trump bonum annum novum exoptavit. Quo nuntio divulgato dixit Russos paratos esse de quibusvis negotiis cum Americanis colloqui. Anno praeterito ineunte similem pronuntiationem ediderat, qua speravit fore, ut relationes inter utramque nationem intercedentes in statum quo ante restituerentur. (Reijo Pitkäranta) Praesidatus Unionis Europaeae Kalendis Ianuariis (1.1.) praesidatus Unionis Europaeae ex Austria in Romaniam transiit. Civitatis praesidis est de legibus in Consilio Europaeo scribendis curare et ad modum conciliatricis id agere, ut terrae sociae inter se sine discordia cooperentur. Inde a Kalendis Iuliis usque ad finem huius anni Finlandia Unioni Europaeae praeerit. (Reijo Pitkäranta) De tempestate hiberna Novo anno ineunte regiones maritimae Finlandiae et totius Scandinaviae tempestate saevissima affligebantur. Vis ventorum tanta erat, ut non multum abesset, quin illa procella typhon appellaretur. Velocitas tempestatis amplius tricenorum, passim etiam quadragenorum metrorum singulis secundis erat et altitudo fluctuum complura metra effecit. Imprimis loca Alandiae multa damna acceperunt.¨’ (Reijo Pitkäranta) Equus Pompeiis repertus Equus currui iunctus in terra cineris plena egregie conservatus Pompeiis repertus est. Stabulum, ubi equus una cum duobus aut tribus aliis equis iacebat, in lucem venit, cum archaeologi excavationes in vicinitate cuiusdam villae antiquae facerent. Existimatur possessor horum aedificiorum dux magni ponderis in exercitu Romano fuisse. (Saara Honkanen) Olli luctatrix optima Petra Olli, athleta Finlandensis, luctatrix anno proximo optima renuntiata est. Hunc honorem ei Foedus luctationis internationale anno vergente concessit. Illud praemium decem milium francorum Helveticorum est. Constat Petram mense Octobri in serie feminarum sexaginta quinque chiliogrammatum principatum luctandi mundanum consecutam esse. (Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini

Viimeisimmät jaksot

  • USA et Mexicum de immigratione coercenda consentiunt

    USA et Mexicum consensionem immigrationis coercendae invenerunt. Itaque USA portoria quinque centesimarum, sicut ante minitabatur, mercibus Mexicanis non imponet. Mexicum autem ad fines suos milites collocat, qui immigratores per Mexicum in USA venientes coerceant. Praeterea prom…

    14.06.20194 min
  • Finis anni scholastici

    Kalendis Iuniis (1.6.) in Finlandia finis anni scholastici celebrabatur. Tum amplius quingenta milia scholarium ad ferias aestivas agendas dimissa sunt. Viginti quinque milia studentium in examine maturitatis approbata sunt, octoginta milia specimina scholae professionalis absolv…

    07.06.20194 min
  • Comitia Europaea

    Comitia, quibus delegati ad proximum quinquennium (2019-2024) in parlamentum Europaeum eligebantur, septimana vergente in omnibus membris Unionis Europaeae facta sunt. Ex duodetriginta nationibus septingenti quinquaginta unus (751) delegati, inter eos tredecim Finni, designati su…

    31.05.20194 min
  • Quid Niinistö dixerit

    In Finlandia de inaequalitate regionali disputatum est. Hanc quaestionem etiam praesidens Sauli Niinistö tetigit, cum iter provinciale in urbem Joensuu suscepisset. ”Rei publicae”, inquit, ”plurimi interest, ut tota terra incolatur et ruri iuvenes agricolae habitent, qui cibariis…

    24.05.20194 min
  • De novo regimine componendo

    Antti Rinne, praeses factionis socio-democratarum, postquam colloquia cum omnium factionum praesidibus habuit, ad consultationes quattuor partes convocavit, quae cum socio-democratis regimen componerent, scilicet Factionem centralem, Prasinos, Sinistram, Sueticam. In oppositione…

    17.05.20194 min
  • Consilium Arcticum

    Duobus annis proxime praeteritis Finlandia Consilio Arctico praefuit, qui ordo ex octo civitatibus constat. Die Lunae (6.5.) ministri terrarum illius Consilii sociarum in urbem Rovaniemi convenerunt, ut documentum finale ad res arcticas pertinens divulgarent. In participantibus e…

    10.05.20194 min
  • Imperator Akihito potestatem deposuit

    Imperator Iaponiae Akihito potestatem deposuit. Kalendis Mais Naruhito filius maximus natu illi successit. In Iaponia imperator his ducentis annis numquam se munere abdicavit, sed petitu imperatoris Akihito, qui octoginta quinque annos natus valetudine laborat, lex mutata est. Dy…

    03.05.20194 min
  • Strages in Srilanca

    Die Dominico (21.4.) sive eo ipso die, cum Christiani ubique terrarum festum festorum celebrabant, in Srilanca octo ictus terroristici facti sunt, quibus amplius trecenti homines vitam amiserunt et circiter quingenti vulnerati sunt. Impetus praesertim ad ecclesias catholicas, ubi…

    26.04.20194 min
  • Comitia Finniae parlamentaria

    In comitiis Dominica palmarum factis in parlamentum Finnorum ducenti delegati in quadriennium creati sunt. De maximo delegatorum numero Socio-democratae et Finni fundamentales et Conservativi diu ex aequo certabant. Suffragiis computatis apparuit Socio-democratas quadraginta (40)…

    19.04.20194 min
  • Memoria stragis Ruandae

    Die Dominico (7.4.) viginti quinque anni acti erant, cum genocidium in Ruanda initium cepit. Die enim septimo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto (7.4.1994) accidit, ut princeps minister´Ruandae, qui e gente Hutuorum erat, a militibus Tutsorum occideretur…

    12.04.20194 min

Valikoima

Tämä ja+5200muuta podcastia

Löydä itsellesi sopiva

Uusia podcasteja lisätään jatkuvasti